COLUMNA Trajani

COLUMNA Trajani
COLUMNA Trajani
ingens Romanae magnificentiae monumentum. Haec in medio Fori Traiani, post bellum Dacicum ab hoc per Apollodcrum aedificati, sita fuit, hodieque adhuc apparet, alta, ut habet P. Victor, pedes 128. Praeter enim arcus triumphales columnasque plurimas gigantei contextus, ut loquitur Amm. Marcellinus, statua ipsius Traiani in medio porticus atrico columnis altissimis superposita, prae coeteris vero in foro medio Cochlis columna marmorea erecta fuit, Anton. Thysius, in A. Gellium, l. 13. c. 24. De qua sic Dio Cassius, In foro ingentem columnam statuit (Traianus) sive ut ea pro sepulchro esset, sive in ostentationem eius operis, quod ille circa forum egit. Clivus surgebat, quem effossâ quoquo versus terrâ ita complanavit, ut undique columna conspiceretur, forumque deinde in areae modum aequatum mansit. Basis 12. pedum est, lapidibus constat viginti quaturo tantae vastitatis, ut opus videatur non ab hominibus sed a gigantibus perfectum: Horum quilibet gradus octo, per quos ascenditur, habet. Lumen praebent fenestellae quadraginta quatuor: Caelatae sunt in circuitu res gestae Caesaris Traiani bellô Dacicô, aliisque militaribus expeditionibus. Inscriptio autem talis:
SENATUS. POPULUSQUE. ROMANUS.
IMP. CAESARI. DIVI. NERVI. F. NERVAE.
TRAIANO. AUG. GERM. DACICO.
PONTIF. MAXIMO. TRI. POT. XVII. IMP. VI.
COS. VI. P. P. AD. DECLARANDUM.
QUANTAE. ALTITUDINIS. MONS. ET.
LOCUS. TANTIS. EX. COLLIBUS. SIT. EGESTUS.
Unde apparet, Columnam rebus Dacicis insulptam, non, ut voluit supra Dio, a Traiano ipso, sed a Senatu P. Q. R. imperatori erectam esse: Factum enim hoc est, Traianô bellis Asiaticis implicitô, qui etiam in reditu Seleuciae Syriae moriens columnam ne vidit quidem; interim cineres eius in urbem relati intra auream pilam, in eiusdem summitate reconditi sunt. Vide praefatum Thysium, loc. cit. Adam. Preyelium, Sinae et Europae c. 17. A. Ciacconium inprimis, qui columnae huius delineationem, quemadmodum hodie superest, aeri incisam edidit, additâ simulacrorum in eius extima superficie insculptorum, quae historiam utriusque belli Dacici continent, explicatione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Cephalocereus columna-trajani —   Cephalocereus columna trajani …   Wikipedia Español

  • Cephalocereus columna-trajani — Systematik Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) Familie …   Deutsch Wikipedia

  • Columna [1] — Columna (lat.), 1) Säule (s.d.); berühmte einzelne Säulen in Rom waren: C. Antonīna u. C. Trajani, zu Ehren des Marc Aurel u. des Trajanus aufgestellt, s. u. Rom (a. Geogr.); C. rostrāta,[287] die Säule in Rom, woran die Schnäbel der von Duillius …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rom [1] — Rom (Roma, a. Geogr. u. Topogr.), Stadt in Latium in Unteritalien, am linken u. zum Theil am rechten Ufer des Tibris auf sieben (od. vielmehr 10) Hügeln gebaut, daher die Siebenhügelstadt (Roma septicollis). Nach der Sage wurde R. 754 od. 753 v.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cephalocereus — senilis Scientific classification Kingdom: Plan …   Wikipedia

  • Семейство кактусовые (Cactaceae) —         Кактусы ассоциируются в нашем сознании с чем то колючим, толстым и необычным. Внешнее несходство с другими растениями сразу же привлекло к ним первых мореплавателей, вступивших на Американский материк. Как диковины природы их стали… …   Биологическая энциклопедия

  • Raffaello Fabretti — Raphael Fabretti (1618 January 7, 1700) was an Italian antiquary.Born at Urbino in Umbria, he studied law at Cagli and Urbino, where he took his doctorate at the age of eighteen. While in Rome he attracted the notice of Cardinal Lorenzo Imperiali …   Wikipedia

  • Cardón — ist der Trivialname verschiedener Arten der Kakteengewächse. Cardón Armatocereus cartwrightianus Cylindropuntia imbricata Echinopsis atacamensis Neobuxbaumia tetetzo Opuntia streptacantha Pachycereus pringlei Pachycereus weberi Stetsonia coryne… …   Deutsch Wikipedia

  • Cephalocereus — senilis Systematik Kerneudikotyledonen Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllale …   Deutsch Wikipedia

  • Ecozone neotropicale : plantes a graines par nom scientifique (C) — Écozone néotropicale : plantes à graines par nom scientifique (C) Plantes par écozone Néarctique · Paléarctique · Afrotropical · Indomalais · Australasien · …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”